LAODICEANS
Chapter 1
Laod | Vulgate | 1:1 | Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. | |
Laod | Vulgate | 1:3 | gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. | |
Laod | Vulgate | 1:4 | neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. | |
Laod | Vulgate | 1:5 | et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae | |
Laod | Vulgate | 1:7 | et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. | |
Laod | Vulgate | 1:9 | et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. | |
Laod | Vulgate | 1:10 | ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; | |