Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LAODICEANS
Up
1
Toggle notes
Chapter 1
Laod Vulgate 1:1  Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
Laod Vulgate 1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Laod Vulgate 1:3  gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.
Laod Vulgate 1:4  neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
Laod Vulgate 1:5  et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae
Laod Vulgate 1:6  et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.
Laod Vulgate 1:7  et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.
Laod Vulgate 1:8  est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.
Laod Vulgate 1:9  et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.
Laod Vulgate 1:10  ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;
Laod Vulgate 1:13  et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.
Laod Vulgate 1:14  omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.
Laod Vulgate 1:15  et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.
Laod Vulgate 1:16  et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.