II ESDRAS
Chapter 11
II E | Vulgate | 11:1 | et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. | |
II E | Vulgate | 11:2 | et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur. | |
II E | Vulgate | 11:3 | et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. | |
II E | Vulgate | 11:4 | nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis. | |
II E | Vulgate | 11:5 | et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. | |
II E | Vulgate | 11:6 | et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram. | |
II E | Vulgate | 11:7 | et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens: | |
II E | Vulgate | 11:8 | nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, | |
II E | Vulgate | 11:10 | et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. | |
II E | Vulgate | 11:12 | et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram. | |
II E | Vulgate | 11:13 | et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. | |
II E | Vulgate | 11:14 | et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. | |
II E | Vulgate | 11:16 | audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere: | |
II E | Vulgate | 11:18 | et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa. | |
II E | Vulgate | 11:19 | et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. | |
II E | Vulgate | 11:20 | et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. | |
II E | Vulgate | 11:23 | et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula. | |
II E | Vulgate | 11:24 | et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. | |
II E | Vulgate | 11:28 | et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare. | |
II E | Vulgate | 11:29 | et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior. | |
II E | Vulgate | 11:31 | et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare. | |
II E | Vulgate | 11:32 | hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. | |
II E | Vulgate | 11:34 | superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. | |
II E | Vulgate | 11:37 | et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens: | |
II E | Vulgate | 11:39 | nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum? | |
II E | Vulgate | 11:40 | et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. | |
II E | Vulgate | 11:42 | tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. | |
II E | Vulgate | 11:44 | et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt. | |
II E | Vulgate | 11:45 | propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, | |