Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II ESDRAS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 2
II E Vulgate 2:1  haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
II E Vulgate 2:2  mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.
II E Vulgate 2:3  educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.
II E Vulgate 2:4  modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
II E Vulgate 2:5  ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,
II E Vulgate 2:6  ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
II E Vulgate 2:7  dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.
II E Vulgate 2:8  vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
II E Vulgate 2:9  quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
II E Vulgate 2:10  haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
II E Vulgate 2:11  et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.
II E Vulgate 2:12  lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.
II E Vulgate 2:13  ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
II E Vulgate 2:14  testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
II E Vulgate 2:15  mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
II E Vulgate 2:16  et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.
II E Vulgate 2:17  noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
II E Vulgate 2:18  mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus
II E Vulgate 2:19  et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.
II E Vulgate 2:20  viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,
II E Vulgate 2:21  confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
II E Vulgate 2:23  mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
II E Vulgate 2:24  pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
II E Vulgate 2:25  nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
II E Vulgate 2:26  servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.
II E Vulgate 2:27  noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
II E Vulgate 2:28  zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
II E Vulgate 2:29  manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
II E Vulgate 2:30  iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.
II E Vulgate 2:31  filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
II E Vulgate 2:32  amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.
II E Vulgate 2:33  ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.
II E Vulgate 2:34  ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.
II E Vulgate 2:35  parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.
II E Vulgate 2:36  fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.
II E Vulgate 2:37  commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.
II E Vulgate 2:38  surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.
II E Vulgate 2:39  qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.
II E Vulgate 2:40  recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.
II E Vulgate 2:41  filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.
II E Vulgate 2:42  ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.
II E Vulgate 2:43  et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.
II E Vulgate 2:44  tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?
II E Vulgate 2:45  qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.
II E Vulgate 2:46  et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?
II E Vulgate 2:47  qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.
II E Vulgate 2:48  tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.