II SAMUEL
Chapter 4
II S | VulgCont | 4:1 | Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. | |
II S | VulgCont | 4:2 | Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Beniamin: siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. | |
II S | VulgCont | 4:4 | Erat autem Ionathæ filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuncius de Saul et Ionatha ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth. | |
II S | VulgCont | 4:5 | Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. | |
II S | VulgCont | 4:6 | Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius, et fugerunt. | |
II S | VulgCont | 4:7 | Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite eius, abierunt per viam deserti tota nocte, | |
II S | VulgCont | 4:8 | et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine eius. | |
II S | VulgCont | 4:9 | Respondens autem David Rechab, et Baana fratri eius, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, | |
II S | VulgCont | 4:10 | quoniam eum, qui annunciaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nunciare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuncio. | |
II S | VulgCont | 4:11 | Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem eius de manu vestra, et auferam vos de terra? | |