II ESDRAS
Chapter 15
II E | Vulgate | 15:1 | ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus, | |
II E | Vulgate | 15:3 | ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium, | |
II E | Vulgate | 15:5 | ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum, | |
II E | Vulgate | 15:6 | propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum. | |
II E | Vulgate | 15:8 | iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. | |
II E | Vulgate | 15:9 | vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me. | |
II E | Vulgate | 15:10 | ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti, | |
II E | Vulgate | 15:11 | sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius. | |
II E | Vulgate | 15:12 | lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus. | |
II E | Vulgate | 15:13 | lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile. | |
II E | Vulgate | 15:15 | quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum. | |
II E | Vulgate | 15:16 | erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua. | |
II E | Vulgate | 15:18 | propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. | |
II E | Vulgate | 15:19 | non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. | |
II E | Vulgate | 15:20 | ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis. | |
II E | Vulgate | 15:21 | sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus: | |
II E | Vulgate | 15:22 | non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram. | |
II E | Vulgate | 15:23 | et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum. | |
II E | Vulgate | 15:25 | non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam. | |
II E | Vulgate | 15:27 | iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. | |
II E | Vulgate | 15:29 | et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. | |
II E | Vulgate | 15:30 | Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. | |
II E | Vulgate | 15:31 | et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, | |
II E | Vulgate | 15:32 | et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, | |
II E | Vulgate | 15:33 | et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. | |
II E | Vulgate | 15:34 | ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae. | |
II E | Vulgate | 15:35 | et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi | |
II E | Vulgate | 15:36 | et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, | |
II E | Vulgate | 15:37 | et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi | |
II E | Vulgate | 15:39 | et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. | |
II E | Vulgate | 15:40 | et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile. | |
II E | Vulgate | 15:41 | ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. | |
II E | Vulgate | 15:42 | et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. | |
II E | Vulgate | 15:44 | convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, | |
II E | Vulgate | 15:47 | vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari. | |
II E | Vulgate | 15:48 | odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus: | |
II E | Vulgate | 15:49 | inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae | |
II E | Vulgate | 15:51 | et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. | |
II E | Vulgate | 15:53 | nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: | |
II E | Vulgate | 15:56 | sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis. | |
II E | Vulgate | 15:57 | et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. | |
II E | Vulgate | 15:58 | et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. | |
II E | Vulgate | 15:60 | et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. | |
II E | Vulgate | 15:62 | omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. | |