Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II ESDRAS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
II E Vulgate 16:1  vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
II E Vulgate 16:2  praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
II E Vulgate 16:3  inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
II E Vulgate 16:4  inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
II E Vulgate 16:5  inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
II E Vulgate 16:6  numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
II E Vulgate 16:7  aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
II E Vulgate 16:9  et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
II E Vulgate 16:10  coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
II E Vulgate 16:11  Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
II E Vulgate 16:12  tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,
II E Vulgate 16:13  quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.
II E Vulgate 16:14  ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.
II E Vulgate 16:15  et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.
II E Vulgate 16:16  quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
II E Vulgate 16:17  vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
II E Vulgate 16:18  initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor
II E Vulgate 16:20  ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.
II E Vulgate 16:21  et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.
II E Vulgate 16:22  ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.
II E Vulgate 16:23  et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.
II E Vulgate 16:24  et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.
II E Vulgate 16:25  non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.
II E Vulgate 16:27  et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.
II E Vulgate 16:28  concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.
II E Vulgate 16:29  relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
II E Vulgate 16:30  quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,
II E Vulgate 16:31  aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,
II E Vulgate 16:32  sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.
II E Vulgate 16:33  et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.
II E Vulgate 16:34  lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.
II E Vulgate 16:35  sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.
II E Vulgate 16:37  ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:
II E Vulgate 16:39  quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,
II E Vulgate 16:40  sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
II E Vulgate 16:41  audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:
II E Vulgate 16:42  qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
II E Vulgate 16:43  qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;
II E Vulgate 16:44  qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;
II E Vulgate 16:45  qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.
II E Vulgate 16:47  fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos
II E Vulgate 16:48  et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
II E Vulgate 16:49  tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
II E Vulgate 16:50  quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
II E Vulgate 16:51  sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.
II E Vulgate 16:53  quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.
II E Vulgate 16:54  non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
II E Vulgate 16:55  ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
II E Vulgate 16:56  qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,
II E Vulgate 16:57  et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,
II E Vulgate 16:58  qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,
II E Vulgate 16:59  qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,
II E Vulgate 16:60  qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,
II E Vulgate 16:61  qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,
II E Vulgate 16:62  qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum
II E Vulgate 16:63  et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe
II E Vulgate 16:64  hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.
II E Vulgate 16:65  propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.
II E Vulgate 16:66  et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.
II E Vulgate 16:67  quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?
II E Vulgate 16:68  ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.
II E Vulgate 16:69  ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
II E Vulgate 16:70  et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem.
II E Vulgate 16:71  erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.
II E Vulgate 16:72  erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,
II E Vulgate 16:73  quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,
II E Vulgate 16:74  tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.
II E Vulgate 16:75  audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.
II E Vulgate 16:76  ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
II E Vulgate 16:77  et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.
II E Vulgate 16:78  vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis.