II KINGS
Chapter 7
II K | VulgCont | 7:1 | Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ. | |
II K | VulgCont | 7:2 | Respondens unus de ducibus, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. | |
II K | VulgCont | 7:3 | Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? | |
II K | VulgCont | 7:4 | Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ. Si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. | |
II K | VulgCont | 7:5 | Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt. | |
II K | VulgCont | 7:6 | Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hethæorum, et Ægyptiorum, et venerunt super nos. | |
II K | VulgCont | 7:7 | Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. | |
II K | VulgCont | 7:8 | Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. | |
II K | VulgCont | 7:9 | Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuncii est. Si tacuerimus, et noluerimus nunciare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nunciemus in aula regis. | |
II K | VulgCont | 7:10 | Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos, et asinos alligatos, et fixa tentoria. | |
II K | VulgCont | 7:12 | Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. | |
II K | VulgCont | 7:13 | Respondit autem unus servorum eius: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt) et mittentes, explorare poterimus. | |
II K | VulgCont | 7:14 | Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. | |
II K | VulgCont | 7:15 | Qui abierunt post eos usque ad Iordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus, et vasis, quæ proiecerant Syri cum turbarentur: reversique nuncii indicaverunt regi. | |
II K | VulgCont | 7:16 | Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, iuxta verbum Domini. | |
II K | VulgCont | 7:17 | Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. | |
II K | VulgCont | 7:18 | Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ: | |
II K | VulgCont | 7:19 | quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. | |