Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
II K VulgCont 21:1  Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Haphsiba.
II K VulgCont 21:2  Fecitque malum in conspectu Domini, iuxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.
II K VulgCont 21:3  Conversusque est, et ædificavit excelsa, quæ dissipaverat Ezechias pater eius: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
II K VulgCont 21:4  Extruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Ierusalem ponam nomen meum.
II K VulgCont 21:5  Et extruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
II K VulgCont 21:6  Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
II K VulgCont 21:7  Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium eius: In templo hoc, et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
II K VulgCont 21:8  Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses.
II K VulgCont 21:9  Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
II K VulgCont 21:10  Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, dicens:
II K VulgCont 21:11  Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis:
II K VulgCont 21:12  propterea hæc dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam: ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures eius.
II K VulgCont 21:13  Et extendam super Ierusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Ierusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem eius.
II K VulgCont 21:14  Dimittam vero reliquias hereditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum eius: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:
II K VulgCont 21:15  eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto, usque ad hanc diem.
II K VulgCont 21:16  Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
II K VulgCont 21:17  Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
II K VulgCont 21:18  Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius eius pro eo.
II K VulgCont 21:19  Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset: duobus quoque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Messalemeth filia Harus de Ieteba.
II K VulgCont 21:20  Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius.
II K VulgCont 21:21  Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius: servivitque immunditiis, quibus servierat pater eius, et adoravit eas,
II K VulgCont 21:22  et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
II K VulgCont 21:23  Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
II K VulgCont 21:24  Percussit autem populus terræ omnes, qui coniuraverant contra regem Amon: et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
II K VulgCont 21:25  Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
II K VulgCont 21:26  Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Iosias filius eius pro eo.