Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JONAH
1 2 3 4
Prev Up Next
Chapter 4
Jona VulgHetz 4:1  Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est:
Jona VulgHetz 4:2  et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis. scio enim quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens, et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Jona VulgHetz 4:3  Et nunc Domine tolle quæso animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita.
Jona VulgHetz 4:5  Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra Orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Jona VulgHetz 4:6  Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionæ, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum: laboraverat enim: et lætatus est Ionas super hedera, lætitia magna.
Jona VulgHetz 4:7  Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
Jona VulgHetz 4:8  Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido, et urenti: et percussit sol super caput Ionæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere.
Jona VulgHetz 4:9  Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
Jona VulgHetz 4:10  Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret. quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit.
Jona VulgHetz 4:11  Et ego non parcam Ninive civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?