Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NEHEMIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next
Chapter 1
Nehe VulgHetz 1:1  Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
Nehe VulgHetz 1:2  Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda: et interrogavi eos de Iudæis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Ierusalem.
Nehe VulgHetz 1:3  Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Ierusalem dissipatus est, et portæ eius combustæ sunt igni.
Nehe VulgHetz 1:4  Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: ieiunabam, et orabam ante faciem Dei cæli.
Nehe VulgHetz 1:5  Et dixi: Quæso Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
Nehe VulgHetz 1:6  fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: ego, et domus patris mei peccavimus,
Nehe VulgHetz 1:7  vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ceremonias, et iudicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.
Nehe VulgHetz 1:8  Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:
Nehe VulgHetz 1:9  et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea; etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Nehe VulgHetz 1:10  Et ipsi servi tui, et populus tuus: quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
Nehe VulgHetz 1:11  Obsecro Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. ego enim eram pincerna regis.