REVELATION OF JOHN
Chapter 10
Reve | VulgCont | 10:1 | Et vidi alium Angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnæ ignis: | |
Reve | VulgCont | 10:2 | et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: | |
Reve | VulgCont | 10:3 | et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. | |
Reve | VulgCont | 10:4 | Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. | |
Reve | VulgCont | 10:5 | Et Angelus, quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad cælum: | |
Reve | VulgCont | 10:6 | et iuravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: | |
Reve | VulgCont | 10:7 | sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas. | |
Reve | VulgCont | 10:8 | Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu Angeli stantis super mare, et super terram. | |
Reve | VulgCont | 10:9 | Et abii ad Angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. | |
Reve | VulgCont | 10:10 | Et accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce: et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: | |