Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Reve VulgCont 14:1  Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quattuor millia, habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
Reve VulgCont 14:2  Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis.
Reve VulgCont 14:3  Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quattuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor millia, qui empti sunt de terra.
Reve VulgCont 14:4  Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: Virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno,
Reve VulgCont 14:5  et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
Reve VulgCont 14:6  Et vidi alterum Angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:
Reve VulgCont 14:7  dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora iudicii eius: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.
Reve VulgCont 14:8  Et alius Angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes.
Reve VulgCont 14:9  Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem eius, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua:
Reve VulgCont 14:10  et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni:
Reve VulgCont 14:11  et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius.
Reve VulgCont 14:12  Hic patientia Sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Iesu.
Reve VulgCont 14:13  Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
Reve VulgCont 14:14  Et vidi, et ecce nubem candidam: et super nubem sedentem similem filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
Reve VulgCont 14:15  Et alius Angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
Reve VulgCont 14:16  Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
Reve VulgCont 14:17  Et alius Angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.
Reve VulgCont 14:18  Et alius Angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ eius.
Reve VulgCont 14:19  Et misit Angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:
Reve VulgCont 14:20  et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.