II ESDRAS
Chapter 7
II E | Vulgate | 7:1 | et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus, | |
II E | Vulgate | 7:3 | et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum. | |
II E | Vulgate | 7:5 | si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit? | |
II E | Vulgate | 7:6 | item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum. | |
II E | Vulgate | 7:7 | introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta. | |
II E | Vulgate | 7:8 | semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis. | |
II E | Vulgate | 7:9 | si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam? | |
II E | Vulgate | 7:11 | propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est. | |
II E | Vulgate | 7:12 | et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae. | |
II E | Vulgate | 7:13 | nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum. | |
II E | Vulgate | 7:14 | si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita. | |
II E | Vulgate | 7:15 | nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis? | |
II E | Vulgate | 7:17 | et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt. | |
II E | Vulgate | 7:18 | iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt. | |
II E | Vulgate | 7:21 | mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur. | |
II E | Vulgate | 7:22 | hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis | |
II E | Vulgate | 7:23 | et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt. | |
II E | Vulgate | 7:24 | et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt. | |
II E | Vulgate | 7:26 | ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra. | |
II E | Vulgate | 7:28 | revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis. | |
II E | Vulgate | 7:29 | et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis. | |
II E | Vulgate | 7:30 | et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur. | |
II E | Vulgate | 7:31 | et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum. | |
II E | Vulgate | 7:32 | et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae. | |
II E | Vulgate | 7:33 | et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur, | |
II E | Vulgate | 7:35 | et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt. | |
II E | Vulgate | 7:36 | et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus. | |
II E | Vulgate | 7:37 | et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis. | |
II E | Vulgate | 7:38 | videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii. | |
II E | Vulgate | 7:40 | neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane, | |
II E | Vulgate | 7:41 | neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros, | |
II E | Vulgate | 7:42 | neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt. | |
II E | Vulgate | 7:45 | et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt. | |
II E | Vulgate | 7:46 | sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam. | |
II E | Vulgate | 7:47 | et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta. | |
II E | Vulgate | 7:48 | increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt. | |
II E | Vulgate | 7:51 | tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec. | |
II E | Vulgate | 7:52 | lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. | |
II E | Vulgate | 7:54 | et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi. | |
II E | Vulgate | 7:55 | dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile. | |
II E | Vulgate | 7:56 | multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum. | |
II E | Vulgate | 7:57 | aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur. | |
II E | Vulgate | 7:59 | et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. | |
II E | Vulgate | 7:60 | sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est. | |
II E | Vulgate | 7:61 | et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt. | |
II E | Vulgate | 7:62 | et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura, | |
II E | Vulgate | 7:64 | nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus. | |
II E | Vulgate | 7:65 | lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur. | |
II E | Vulgate | 7:66 | multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi. | |
II E | Vulgate | 7:68 | omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis. | |
II E | Vulgate | 7:69 | et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset. | |
II E | Vulgate | 7:70 | et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii. | |
II E | Vulgate | 7:71 | et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit. | |
II E | Vulgate | 7:72 | qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. | |
II E | Vulgate | 7:73 | et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus? | |
II E | Vulgate | 7:74 | quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora. | |
II E | Vulgate | 7:75 | et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur? | |
II E | Vulgate | 7:76 | et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur. | |
II E | Vulgate | 7:77 | etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus. | |
II E | Vulgate | 7:78 | nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum. | |
II E | Vulgate | 7:79 | et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, | |
II E | Vulgate | 7:80 | haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias. | |
II E | Vulgate | 7:87 | septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. | |
II E | Vulgate | 7:88 | nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili. | |
II E | Vulgate | 7:89 | in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem. | |
II E | Vulgate | 7:91 | in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines. | |
II E | Vulgate | 7:92 | ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem. | |
II E | Vulgate | 7:93 | secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio. | |
II E | Vulgate | 7:94 | tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex. | |
II E | Vulgate | 7:95 | quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam. | |
II E | Vulgate | 7:96 | quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales. | |
II E | Vulgate | 7:97 | sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti. | |
II E | Vulgate | 7:98 | septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. | |
II E | Vulgate | 7:99 | hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint. | |
II E | Vulgate | 7:100 | et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti? | |
II E | Vulgate | 7:101 | et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis. | |
II E | Vulgate | 7:102 | et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum, | |
II E | Vulgate | 7:103 | si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis. | |
II E | Vulgate | 7:104 | et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, | |
II E | Vulgate | 7:105 | sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias. | |
II E | Vulgate | 7:106 | et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, | |
II E | Vulgate | 7:111 | si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit? | |
II E | Vulgate | 7:112 | et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis. | |
II E | Vulgate | 7:113 | dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela, | |
II E | Vulgate | 7:114 | soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas. | |
II E | Vulgate | 7:115 | tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit. | |
II E | Vulgate | 7:116 | et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret. | |
II E | Vulgate | 7:117 | quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem? | |
II E | Vulgate | 7:118 | o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus. | |
II E | Vulgate | 7:119 | quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus? | |
II E | Vulgate | 7:121 | et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus? | |
II E | Vulgate | 7:122 | et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus? | |
II E | Vulgate | 7:123 | et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella, | |
II E | Vulgate | 7:125 | et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae? | |
II E | Vulgate | 7:126 | non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati. | |
II E | Vulgate | 7:127 | et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo, | |
II E | Vulgate | 7:129 | quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas. | |
II E | Vulgate | 7:130 | non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos, | |
II E | Vulgate | 7:131 | quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus. | |
II E | Vulgate | 7:132 | et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, | |
II E | Vulgate | 7:134 | et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus, | |
II E | Vulgate | 7:136 | et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt. | |
II E | Vulgate | 7:137 | si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo. | |
II E | Vulgate | 7:138 | et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari, | |