Toggle notes
Chapter 1
II J | Vulgate | 1:1 | senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem | |
II J | Vulgate | 1:3 | sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate | |
II J | Vulgate | 1:4 | gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre | |
II J | Vulgate | 1:5 | et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum | |
II J | Vulgate | 1:6 | et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis | |
II J | Vulgate | 1:7 | quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus | |
II J | Vulgate | 1:8 | videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis | |
II J | Vulgate | 1:9 | omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet | |
II J | Vulgate | 1:10 | si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis | |
II J | Vulgate | 1:12 | plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit | |