ZECHARIAH
Chapter 13
Zech | VulgHetz | 13:1 | In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatæ. | |
Zech | VulgHetz | 13:2 | Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. | |
Zech | VulgHetz | 13:3 | Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius, et mater eius, qui genuerunt eum: Non vives: quia mendacium locutus es in nomine Domini. et configent eum pater eius, et mater eius, genitores eius, cum prophetaverit. | |
Zech | VulgHetz | 13:4 | Et erit: In die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur: | |
Zech | VulgHetz | 13:5 | sed dicet: Non sum propheta, homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. | |
Zech | VulgHetz | 13:6 | Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. | |
Zech | VulgHetz | 13:7 | Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos. | |
Zech | VulgHetz | 13:8 | Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea. | |