ZECHARIAH
Chapter 5
Zech | VulgHetz | 5:2 | Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo eius viginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum. | |
Zech | VulgHetz | 5:3 | Et dixit ad me: Hæc est maledictio, quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur: et omnis iurans, ex hoc similiter iudicabitur. | |
Zech | VulgHetz | 5:4 | Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam, et ligna eius, et lapides eius. | |
Zech | VulgHetz | 5:5 | Et egressus est angelus, qui loquebatur in me: et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur. | |
Zech | VulgHetz | 5:6 | Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra. | |
Zech | VulgHetz | 5:8 | Et dixit: Hæc est impietas. Et proiecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os eius. | |
Zech | VulgHetz | 5:9 | Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi: et levaverunt amphoram inter terram, et cælum. | |