Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Baru VulgCont 5:1  Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuæ: et indue te decore, et honore eius, quæ a Deo tibi est sempiternæ gloriæ.
Baru VulgCont 5:2  Circumdabit te Deus diploide iustitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
Baru VulgCont 5:3  Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub cælo est.
Baru VulgCont 5:4  Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiæ, et honor pietatis.
Baru VulgCont 5:5  Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria.
Baru VulgCont 5:6  Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni.
Baru VulgCont 5:7  Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
Baru VulgCont 5:8  Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israel et mandato Dei.
Baru VulgCont 5:9  Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suæ, cum misericordia, et iustitia, quæ est ex ipso.