Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Eccl Vulgate 11:1  mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum
Eccl Vulgate 11:2  da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
Eccl Vulgate 11:3  si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
Eccl Vulgate 11:4  qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
Eccl Vulgate 11:5  quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
Eccl Vulgate 11:6  mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
Eccl Vulgate 11:7  dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
Eccl Vulgate 11:8  si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
Eccl Vulgate 11:9  laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
Eccl Vulgate 11:10  aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt