Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Eccl Vulgate 7:1  quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
Eccl Vulgate 7:2  melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
Eccl Vulgate 7:3  melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
Eccl Vulgate 7:4  melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
Eccl Vulgate 7:5  cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
Eccl Vulgate 7:6  melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
Eccl Vulgate 7:7  quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
Eccl Vulgate 7:8  calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
Eccl Vulgate 7:9  melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
Eccl Vulgate 7:10  ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
Eccl Vulgate 7:11  ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
Eccl Vulgate 7:12  utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
Eccl Vulgate 7:13  sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
Eccl Vulgate 7:14  considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
Eccl Vulgate 7:15  in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
Eccl Vulgate 7:16  haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
Eccl Vulgate 7:17  noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
Eccl Vulgate 7:18  ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
Eccl Vulgate 7:19  bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
Eccl Vulgate 7:20  sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
Eccl Vulgate 7:21  non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
Eccl Vulgate 7:22  sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
Eccl Vulgate 7:23  scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
Eccl Vulgate 7:24  cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
Eccl Vulgate 7:25  multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
Eccl Vulgate 7:26  lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
Eccl Vulgate 7:27  et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
Eccl Vulgate 7:28  ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
Eccl Vulgate 7:29  quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
Eccl Vulgate 7:30  solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi