Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Esth VulgSist 12:1  Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
Esth VulgSist 12:2  Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.
Esth VulgSist 12:3  Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.
Esth VulgSist 12:4  Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
Esth VulgSist 12:5  Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
Esth VulgSist 12:6  Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit.