Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 15
Esth VulgSist 15:1  Et mandavit ei Mardochaeus ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
Esth VulgSist 15:2  Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
Esth VulgSist 15:3  et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
Esth VulgSist 15:4  Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
Esth VulgSist 15:5  Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
Esth VulgSist 15:6  et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
Esth VulgSist 15:7  altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
Esth VulgSist 15:8  Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Esth VulgSist 15:9  Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
Esth VulgSist 15:10  Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
Esth VulgSist 15:11  Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
Esth VulgSist 15:12  Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
Esth VulgSist 15:13  Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
Esth VulgSist 15:15  Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
Esth VulgSist 15:16  Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
Esth VulgSist 15:17  Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.
Esth VulgSist 15:18  Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
Esth VulgSist 15:19  Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.