Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 13
Esth VulgSist 13:1  Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.
Esth VulgSist 13:2  Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Esth VulgSist 13:3  Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
Esth VulgSist 13:4  indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Esth VulgSist 13:5  Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis, uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Esth VulgSist 13:6  iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis:
Esth VulgSist 13:7  ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia, quae ei mandaverat Esther.
Esth VulgSist 13:8  Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
Esth VulgSist 13:9  et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
Esth VulgSist 13:10  Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
Esth VulgSist 13:11  Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
Esth VulgSist 13:12  Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
Esth VulgSist 13:13  (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)
Esth VulgSist 13:14  sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esth VulgSist 13:15  Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
Esth VulgSist 13:16  Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
Esth VulgSist 13:17  Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
Esth VulgSist 13:18  Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.