ESTHER
Chapter 7
Esth | VulgCont | 7:1 | Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, | |
Esth | VulgCont | 7:2 | et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. | |
Esth | VulgCont | 7:3 | In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudæos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. | |
Esth | VulgCont | 7:4 | Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit. | |
Esth | VulgCont | 7:5 | Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret. | |
Esth | VulgCont | 7:6 | Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: | |
Esth | VulgCont | 7:7 | qui indicavit ei omnia, quæ acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudæorum nece inferret argentum. | |
Esth | VulgCont | 7:8 | Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo. | |