Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Esth VulgCont 15:1  Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
Esth VulgCont 15:2  cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
Esth VulgCont 15:3  et quomodo Mardochæus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudæos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
Esth VulgCont 15:5  Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
Esth VulgCont 15:6  Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Esth VulgCont 15:8  Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudæorum.
Esth VulgCont 15:9  Gens autem mea: Israel est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
Esth VulgCont 15:10  et duas sortes esse præcepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.
Esth VulgCont 15:11  Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:
Esth VulgCont 15:12  et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suæ.
Esth VulgCont 15:13  Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
Esth VulgCont 15:14  Anno quarto regnantibus Ptolemæo, et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Ierusalem.