ESTHER
Chapter 5
Esth | VulgCont | 5:1 | Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. | |
Esth | VulgCont | 5:2 | Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator. Solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum. | |
Esth | VulgCont | 5:3 | Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant: Cur præter ceteros non observas mandatum regis? | |
Esth | VulgCont | 5:4 | Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iudæum. | |
Esth | VulgCont | 5:5 | Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, | |
Esth | VulgCont | 5:6 | et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudææ. Magisque voluit omnem Iudæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. | |
Esth | VulgCont | 5:7 | Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. | |
Esth | VulgCont | 5:8 | Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. | |
Esth | VulgCont | 5:9 | Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ. | |
Esth | VulgCont | 5:10 | Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudæorum, | |
Esth | VulgCont | 5:11 | dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. De populo age quod tibi placet. | |
Esth | VulgCont | 5:12 | Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo, | |