Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Esth VulgCont 6:1  Epistolæ autem hoc exemplar fuit: Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.
Esth VulgCont 6:2  Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Esth VulgCont 6:3  Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
Esth VulgCont 6:4  indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Esth VulgCont 6:5  Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis, uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Esth VulgCont 6:6  iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis:
Esth VulgCont 6:7  ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.
Esth VulgCont 6:8  Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem.
Esth VulgCont 6:9  Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudæis, qui in urbe erant, flentibus.