EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 11
Exod | VulgHetz | 11:1 | Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. | |
Exod | VulgHetz | 11:2 | Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea. | |
Exod | VulgHetz | 11:3 | Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra Ægypti coram servis Pharaonis, et omni populo. | |
Exod | VulgHetz | 11:5 | et morietur omne primogenitum in Terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita iumentorum. | |
Exod | VulgHetz | 11:6 | Eritque clamor magnus in universa Terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. | |
Exod | VulgHetz | 11:7 | Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel. | |
Exod | VulgHetz | 11:8 | Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post hæc egrediemur. | |
Exod | VulgHetz | 11:9 | Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra Ægypti. | |