Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 37
Exod VulgHetz 37:1  Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Exod VulgHetz 37:3  conflans quattuor annulos aureos per quattuor angulos eius: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
Exod VulgHetz 37:4  Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Exod VulgHetz 37:5  et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
Exod VulgHetz 37:6  Fecit et propitiatorium, idest, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
Exod VulgHetz 37:7  Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
Exod VulgHetz 37:8  Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
Exod VulgHetz 37:9  extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Exod VulgHetz 37:10  Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
Exod VulgHetz 37:11  circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
Exod VulgHetz 37:12  ipsique labio coronam auream interrasilem quattuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
Exod VulgHetz 37:13  Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensæ
Exod VulgHetz 37:14  contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Exod VulgHetz 37:15  Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Exod VulgHetz 37:16  Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Exod VulgHetz 37:17  Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo. De cuius vecte calami, scyphi, sphærulæque ac lilia procedebant:
Exod VulgHetz 37:18  sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
Exod VulgHetz 37:19  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
Exod VulgHetz 37:20  In ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:
Exod VulgHetz 37:21  et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
Exod VulgHetz 37:22  et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
Exod VulgHetz 37:23  Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
Exod VulgHetz 37:24  Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Exod VulgHetz 37:25  Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cuius angulis procedebant cornua.
Exod VulgHetz 37:26  Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Exod VulgHetz 37:27  Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Exod VulgHetz 37:28  Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Exod VulgHetz 37:29  Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.