EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 36
Exod | VulgHetz | 36:1 | Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus Sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. | |
Exod | VulgHetz | 36:2 | Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, | |
Exod | VulgHetz | 36:3 | tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. | |
Exod | VulgHetz | 36:6 | Iussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, | |
Exod | VulgHetz | 36:8 | Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: | |
Exod | VulgHetz | 36:9 | quarum una habebat in longitudine vigintiocto cubitos, et in latitudine quattuor. una mensura erat omnium cortinarum. | |
Exod | VulgHetz | 36:10 | Coniunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. | |
Exod | VulgHetz | 36:11 | Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, | |
Exod | VulgHetz | 36:13 | unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. | |
Exod | VulgHetz | 36:15 | unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quattuor: unius mensuræ erant omnia saga: | |
Exod | VulgHetz | 36:17 | Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem iungerentur. | |
Exod | VulgHetz | 36:18 | Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. | |
Exod | VulgHetz | 36:19 | Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis. | |
Exod | VulgHetz | 36:21 | Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. | |
Exod | VulgHetz | 36:22 | Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. | |
Exod | VulgHetz | 36:24 | cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. | |
Exod | VulgHetz | 36:27 | Contra Occidentem vero, idest, ad eam partem tabernaculi, quæ mare respicit, fecit sex tabulas, | |
Exod | VulgHetz | 36:29 | quæ iunctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: | |
Exod | VulgHetz | 36:30 | ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. | |
Exod | VulgHetz | 36:31 | Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, | |
Exod | VulgHetz | 36:32 | et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. | |
Exod | VulgHetz | 36:33 | Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. | |
Exod | VulgHetz | 36:34 | Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. | |
Exod | VulgHetz | 36:35 | Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum: | |
Exod | VulgHetz | 36:36 | et quattuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. | |
Exod | VulgHetz | 36:37 | Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii: | |