EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 19
Exod | VulgHetz | 19:1 | Mense tertio egressionis Israel de Terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. | |
Exod | VulgHetz | 19:2 | Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis. | |
Exod | VulgHetz | 19:3 | Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel: | |
Exod | VulgHetz | 19:4 | Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. | |
Exod | VulgHetz | 19:5 | Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra. | |
Exod | VulgHetz | 19:6 | Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israel. | |
Exod | VulgHetz | 19:7 | Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. | |
Exod | VulgHetz | 19:8 | Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, | |
Exod | VulgHetz | 19:9 | ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. | |
Exod | VulgHetz | 19:10 | Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. | |
Exod | VulgHetz | 19:11 | Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. | |
Exod | VulgHetz | 19:12 | Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. | |
Exod | VulgHetz | 19:13 | Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. | |
Exod | VulgHetz | 19:14 | Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, | |
Exod | VulgHetz | 19:15 | ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. | |
Exod | VulgHetz | 19:16 | Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris. | |
Exod | VulgHetz | 19:17 | Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. | |
Exod | VulgHetz | 19:18 | Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis. | |
Exod | VulgHetz | 19:19 | Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. | |
Exod | VulgHetz | 19:20 | Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, | |
Exod | VulgHetz | 19:21 | dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. | |
Exod | VulgHetz | 19:23 | Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. | |
Exod | VulgHetz | 19:24 | Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. | |