Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Exod VulgHetz 39:1  De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:2  Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Exod VulgHetz 39:3  opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
Exod VulgHetz 39:4  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
Exod VulgHetz 39:5  et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:6  Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
Exod VulgHetz 39:7  posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:8  Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
Exod VulgHetz 39:10  Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
Exod VulgHetz 39:13  In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
Exod VulgHetz 39:14  Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
Exod VulgHetz 39:15  Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
Exod VulgHetz 39:16  et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
Exod VulgHetz 39:17  e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
Exod VulgHetz 39:18  Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Exod VulgHetz 39:19  stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:20  Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgHetz 39:21  et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
Exod VulgHetz 39:22  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
Exod VulgHetz 39:23  et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicæ per gyrum:
Exod VulgHetz 39:24  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:25  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
Exod VulgHetz 39:28  cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:29  Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Exod VulgHetz 39:30  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:31  Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
Exod VulgHetz 39:32  Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exod VulgHetz 39:33  opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus,
Exod VulgHetz 39:36  candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
Exod VulgHetz 39:37  altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
Exod VulgHetz 39:39  altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
Exod VulgHetz 39:40  tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis iussa sunt fieri.
Exod VulgHetz 39:41  Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
Exod VulgHetz 39:42  obtulerunt filii Israel, sicut præceperat Dominus.
Exod VulgHetz 39:43  Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.