Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Hose VulgHetz 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
Hose VulgHetz 1:2  Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
Hose VulgHetz 1:3  Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
Hose VulgHetz 1:4  Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
Hose VulgHetz 1:5  Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.
Hose VulgHetz 1:6  Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
Hose VulgHetz 1:7  Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
Hose VulgHetz 1:8  Et ablactavit eam, quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
Hose VulgHetz 1:9  Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Hose VulgHetz 1:10  Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
Hose VulgHetz 1:11  Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.