I CHRONICLES
Chapter 20
I Ch | VulgCont | 20:1 | Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Ioab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba: porro David manebat in Ierusalem quando Ioab percussit Rabba, et destruxit eam. | |
I Ch | VulgCont | 20:2 | Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit: | |
I Ch | VulgCont | 20:3 | populum autem, qui erat in ea, eduxit: et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur: sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem. | |
I Ch | VulgCont | 20:4 | Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos: in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. | |
I Ch | VulgCont | 20:5 | Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cuius hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. | |
I Ch | VulgCont | 20:6 | Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quattuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus. | |