I CHRONICLES
Chapter 23
I Ch | VulgCont | 23:1 | Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel. | |
I Ch | VulgCont | 23:3 | Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. | |
I Ch | VulgCont | 23:4 | Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia. | |
I Ch | VulgCont | 23:5 | Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum. | |
I Ch | VulgCont | 23:6 | Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. | |
I Ch | VulgCont | 23:9 | Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. | |
I Ch | VulgCont | 23:10 | Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor. | |
I Ch | VulgCont | 23:11 | Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. | |
I Ch | VulgCont | 23:13 | Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto Sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum. | |
I Ch | VulgCont | 23:17 | Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. | |
I Ch | VulgCont | 23:19 | Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. | |
I Ch | VulgCont | 23:22 | Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. | |
I Ch | VulgCont | 23:24 | Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra. | |
I Ch | VulgCont | 23:25 | Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum. | |
I Ch | VulgCont | 23:26 | Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum. | |
I Ch | VulgCont | 23:27 | Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. | |
I Ch | VulgCont | 23:28 | Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. | |
I Ch | VulgCont | 23:29 | Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. | |
I Ch | VulgCont | 23:30 | Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam | |
I Ch | VulgCont | 23:31 | tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in Sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino. | |