Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
I Ch VulgCont 26:1  Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
I Ch VulgCont 26:2  Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
I Ch VulgCont 26:3  Ælam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
I Ch VulgCont 26:4  Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
I Ch VulgCont 26:5  Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
I Ch VulgCont 26:6  Semei autem filio eius nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
I Ch VulgCont 26:7  Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias.
I Ch VulgCont 26:8  Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
I Ch VulgCont 26:9  Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
I Ch VulgCont 26:10  De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem)
I Ch VulgCont 26:11  Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
I Ch VulgCont 26:12  Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
I Ch VulgCont 26:13  Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
I Ch VulgCont 26:14  Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis.
I Ch VulgCont 26:15  Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.
I Ch VulgCont 26:16  Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
I Ch VulgCont 26:17  Ad Orientem vero Levitæ sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini.
I Ch VulgCont 26:18  In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas.
I Ch VulgCont 26:19  Hæ sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari.
I Ch VulgCont 26:20  Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
I Ch VulgCont 26:21  Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli.
I Ch VulgCont 26:22  Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini,
I Ch VulgCont 26:23  Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
I Ch VulgCont 26:24  Subael autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris.
I Ch VulgCont 26:25  Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. Et huius filius Selemith.
I Ch VulgCont 26:26  Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus
I Ch VulgCont 26:27  de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
I Ch VulgCont 26:28  Hæc autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius.
I Ch VulgCont 26:29  Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos.
I Ch VulgCont 26:30  Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti præerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
I Ch VulgCont 26:31  Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad,
I Ch VulgCont 26:32  fratresque eius robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.