I CHRONICLES
Chapter 22
I Ch | VulgCont | 22:2 | Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de Terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. | |
I Ch | VulgCont | 22:3 | Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas præparavit David: et æris pondus innumerabile. | |
I Ch | VulgCont | 22:4 | Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii, et Tyrii deportaverant ad David. | |
I Ch | VulgCont | 22:5 | Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. | |
I Ch | VulgCont | 22:6 | Vocavitque Salomonem filium suum: et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israel. | |
I Ch | VulgCont | 22:7 | Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: | |
I Ch | VulgCont | 22:8 | Sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: | |
I Ch | VulgCont | 22:9 | filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. | |
I Ch | VulgCont | 22:10 | Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israel in æternum. | |
I Ch | VulgCont | 22:11 | Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. | |
I Ch | VulgCont | 22:12 | Det quoque Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui. | |
I Ch | VulgCont | 22:13 | Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et iudicia, quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et virilter age, ne timeas, neque paveas. | |
I Ch | VulgCont | 22:14 | Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero, et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia. | |
I Ch | VulgCont | 22:15 | Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, | |
I Ch | VulgCont | 22:16 | in auro et argento et ære et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum. | |
I Ch | VulgCont | 22:17 | Præcepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum. | |
I Ch | VulgCont | 22:18 | Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius. | |