Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
I Ch VulgCont 27:1  Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quattuor millibus singuli præerant.
I Ch VulgCont 27:2  Primæ turmæ in primo mense Iesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:3  De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
I Ch VulgCont 27:4  Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium.
I Ch VulgCont 27:5  Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio, erat Banaias filius Ioiadæ sacerdos: et in divisione sua viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:6  Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta. Præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius eius.
I Ch VulgCont 27:7  Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadias filius eius post eum: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:8  Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Iezerites: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:9  Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:10  Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:11  Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:12  Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Iemini: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:13  Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:14  Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:15  Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma eius viginti quattuor millia.
I Ch VulgCont 27:16  Porro tribubus præerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:
I Ch VulgCont 27:17  Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:
I Ch VulgCont 27:18  Iuda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael.
I Ch VulgCont 27:19  Zabulonitis, Iesmaias filius Abdiæ: Nephthalitibus, Ierimoth filius Ozriel:
I Ch VulgCont 27:20  filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Ioel filius Phadaiæ:
I Ch VulgCont 27:21  et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Iaddo filius Zachariæ: Beniamin autem, Iasiel filius Abner.
I Ch VulgCont 27:22  Dan vero, Ezrihel filius Ieroham: hi principes filiorum Israel.
I Ch VulgCont 27:23  Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas cæli.
I Ch VulgCont 27:24  Ioab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
I Ch VulgCont 27:25  Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. His autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Ionathan filius Oziæ.
I Ch VulgCont 27:26  Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub:
I Ch VulgCont 27:27  vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
I Ch VulgCont 27:28  Nam super oliveta et ficeta, quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Ioas.
I Ch VulgCont 27:29  Porro armentis, quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus Saphat filius Adli:
I Ch VulgCont 27:30  super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Iadias Meronathites.
I Ch VulgCont 27:31  Super oves quoque Iaziz Agareus. Omnes hi, principes substantiæ regis David.
I Ch VulgCont 27:32  Ionathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Iahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
I Ch VulgCont 27:33  Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
I Ch VulgCont 27:34  Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.