Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 23
I Ch VulgCont 23:1  Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
I Ch VulgCont 23:2  Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
I Ch VulgCont 23:3  Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
I Ch VulgCont 23:4  Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia.
I Ch VulgCont 23:5  Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
I Ch VulgCont 23:6  Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
I Ch VulgCont 23:8  Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
I Ch VulgCont 23:9  Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
I Ch VulgCont 23:10  Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
I Ch VulgCont 23:11  Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
I Ch VulgCont 23:12  Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
I Ch VulgCont 23:13  Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto Sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
I Ch VulgCont 23:14  Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
I Ch VulgCont 23:17  Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
I Ch VulgCont 23:19  Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
I Ch VulgCont 23:21  Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
I Ch VulgCont 23:22  Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
I Ch VulgCont 23:24  Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
I Ch VulgCont 23:25  Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum.
I Ch VulgCont 23:26  Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
I Ch VulgCont 23:27  Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
I Ch VulgCont 23:28  Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
I Ch VulgCont 23:29  Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
I Ch VulgCont 23:30  Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
I Ch VulgCont 23:31  tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in Sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
I Ch VulgCont 23:32  Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.