II CHRONICLES
Chapter 22
II C | VulgHetz | 22:1 | Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum, regem pro eo: omnes enim maiores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda. | |
II C | VulgHetz | 22:2 | Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Athalia filia Amri. | |
II C | VulgHetz | 22:3 | Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim eius impulit eum ut impie ageret. | |
II C | VulgHetz | 22:4 | Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum eius. | |
II C | VulgHetz | 22:5 | Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Ioram. | |
II C | VulgHetz | 22:6 | Qui reversus est ut curaretur in Iezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel ægrotantem. | |
II C | VulgHetz | 22:7 | Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Ioram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. | |
II C | VulgHetz | 22:8 | Cum ergo everteret Iehu domum Achab, invenit principes Iuda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos. | |
II C | VulgHetz | 22:9 | Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Iosaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ. | |
II C | VulgHetz | 22:10 | siquidem Athalia mater eius videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram. | |
II C | VulgHetz | 22:11 | Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Iosabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum. | |