II CHRONICLES
Chapter 14
II C | VulgHetz | 14:1 | Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo, in cuius diebus quievit terra annis decem. | |
II C | VulgHetz | 14:2 | Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa, | |
II C | VulgHetz | 14:4 | et præcepit Iudæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata: | |
II C | VulgHetz | 14:6 | Ædificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino largiente. | |
II C | VulgHetz | 14:7 | Dixit autem Iudæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in extruendo impedimentum fuit. | |
II C | VulgHetz | 14:8 | Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia, omnes isti viri fortissimi. | |
II C | VulgHetz | 14:9 | Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa. | |
II C | VulgHetz | 14:10 | Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in Valle Sephata, quæ est iuxta Maresa: | |
II C | VulgHetz | 14:11 | et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adiuva nos Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non prævaleat contra te homo. | |
II C | VulgHetz | 14:13 | Et persecutus est eos Asa, et populus, qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, | |
II C | VulgHetz | 14:14 | et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt. | |