Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 35
II C VulgHetz 35:1  Fecit autem Iosias in Ierusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
II C VulgHetz 35:2  et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
II C VulgHetz 35:3  Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo eius Israel.
II C VulgHetz 35:4  Et præparate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius.
II C VulgHetz 35:5  Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
II C VulgHetz 35:6  et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint iuxta verba, quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
II C VulgHetz 35:7  Dedit præterea Iosias omni populo, qui ibi fuerat inventus in sollemnitate Phase, agnos et hœdos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia. hæc de regis universa substantia.
II C VulgHetz 35:8  Duces quoque eius, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Iahiel principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
II C VulgHetz 35:9  Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael fratres eius, necnon Hasabias, et Iehiel, et Iozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
II C VulgHetz 35:10  Præparatumque est ministerium, et steterunt Sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, iuxta regis imperium.
II C VulgHetz 35:11  Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:
II C VulgHetz 35:12  et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
II C VulgHetz 35:13  Et assaverunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi:
II C VulgHetz 35:14  sibi autem, et Sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi, et Sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
II C VulgHetz 35:15  Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, iuxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
II C VulgHetz 35:16  Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta præceptum regis Iosiæ.
II C VulgHetz 35:17  Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et sollemnitatem azymorum septem diebus.
II C VulgHetz 35:18  Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Iosias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Iudæ, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.
II C VulgHetz 35:19  Octavodecimo anno regni Iosiæ hoc Phase celebratum est.
II C VulgHetz 35:20  Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis iuxta Euphraten: et processit in occursum eius Iosias.
II C VulgHetz 35:21  At ille, missis ad eum nunciis, ait: Quid mihi et tibi est rex Iuda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
II C VulgHetz 35:22  Noluit Iosias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
II C VulgHetz 35:23  Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
II C VulgHetz 35:24  Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Ierusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
II C VulgHetz 35:25  Ieremias maxime: cuius omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
II C VulgHetz 35:26  Reliqua autem sermonum Iosiæ et misericordiarum eius: quæ lege præcepta sunt Domini:
II C VulgHetz 35:27  opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.