Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
II C VulgHetz 24:1  Septem annorum erat Ioas cum regnare cœpisset: et quadraginta annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Sebia de Bersabee.
II C VulgHetz 24:2  Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadæ sacerdotis.
II C VulgHetz 24:3  Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
II C VulgHetz 24:4  Post quæ placuit Ioas ut instauraret domum Domini.
II C VulgHetz 24:5  Congregavitque Sacerdotes, et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Iuda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite: porro Levitæ egere negligentius.
II C VulgHetz 24:6  Vocavitque rex Ioiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii?
II C VulgHetz 24:7  Athalia enim impiissima, et filii eius destruxerunt domum Dei, et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
II C VulgHetz 24:8  Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
II C VulgHetz 24:9  Et prædicatum est in Iuda et Ierusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto.
II C VulgHetz 24:10  Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
II C VulgHetz 24:11  Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam) ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quæ erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia.
II C VulgHetz 24:12  Quam dederunt rex et Ioiada his, qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
II C VulgHetz 24:13  Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
II C VulgHetz 24:14  Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadæ.
II C VulgHetz 24:15  Senuit autem Ioiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum.
II C VulgHetz 24:16  sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo eius.
II C VulgHetz 24:17  Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
II C VulgHetz 24:18  Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam, et Ierusalem propter hoc peccatum.
II C VulgHetz 24:19  Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant.
II C VulgHetz 24:20  Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
II C VulgHetz 24:21  Qui congregati adversus eum, miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
II C VulgHetz 24:22  Et non est recordatus Ioas rex misericordiæ, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
II C VulgHetz 24:23  Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Iudam et Ierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.
II C VulgHetz 24:24  Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
II C VulgHetz 24:25  Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum.
II C VulgHetz 24:26  Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
II C VulgHetz 24:27  Porro filii eius, ac summa pecuniæ, quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in Libro regum: regnavit autem Amasias filius eius pro eo.