Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
II C VulgCont 27:1  Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
II C VulgCont 27:2  Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
II C VulgCont 27:3  Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
II C VulgCont 27:4  Urbes quoque ædificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.
II C VulgCont 27:5  Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
II C VulgCont 27:6  Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
II C VulgCont 27:7  Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnæ eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.
II C VulgCont 27:8  Vigintiquinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
II C VulgCont 27:9  Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.