Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
II C VulgCont 10:1  Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
II C VulgCont 10:2  Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est.
II C VulgCont 10:3  Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
II C VulgCont 10:4  Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
II C VulgCont 10:5  Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
II C VulgCont 10:6  iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
II C VulgCont 10:7  Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
II C VulgCont 10:8  At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
II C VulgCont 10:9  Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? Vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus?
II C VulgCont 10:10  At illi responderunt ut iuvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
II C VulgCont 10:11  Pater meus imposuit vobis grave iugum, et ego maius pondus apponam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
II C VulgCont 10:12  Venit ergo Ieroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
II C VulgCont 10:13  Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
II C VulgCont 10:14  locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
II C VulgCont 10:15  Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
II C VulgCont 10:16  Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel, tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
II C VulgCont 10:17  Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam.
II C VulgCont 10:18  Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Ierusalem.
II C VulgCont 10:19  Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.