II ESDRAS
Chapter 4
II E | Vulgate | 4:2 | et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi? | |
II E | Vulgate | 4:3 | et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te. | |
II E | Vulgate | 4:4 | de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum. | |
II E | Vulgate | 4:5 | et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit. | |
II E | Vulgate | 4:7 | et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi, | |
II E | Vulgate | 4:8 | dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi. | |
II E | Vulgate | 4:9 | nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis. | |
II E | Vulgate | 4:11 | et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam | |
II E | Vulgate | 4:12 | et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re. | |
II E | Vulgate | 4:13 | et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem | |
II E | Vulgate | 4:14 | et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas, | |
II E | Vulgate | 4:15 | et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem. | |
II E | Vulgate | 4:19 | et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos. | |
II E | Vulgate | 4:20 | et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso? | |
II E | Vulgate | 4:21 | quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum. | |
II E | Vulgate | 4:23 | non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt. | |
II E | Vulgate | 4:24 | et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi. | |
II E | Vulgate | 4:26 | et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire. | |
II E | Vulgate | 4:27 | non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus. | |
II E | Vulgate | 4:28 | seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius. | |
II E | Vulgate | 4:29 | si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum. | |
II E | Vulgate | 4:30 | quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area. | |
II E | Vulgate | 4:31 | aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit. | |
II E | Vulgate | 4:32 | quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere. | |
II E | Vulgate | 4:34 | et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis. | |
II E | Vulgate | 4:35 | nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae? | |
II E | Vulgate | 4:36 | et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum | |
II E | Vulgate | 4:37 | et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura. | |
II E | Vulgate | 4:39 | et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram. | |
II E | Vulgate | 4:40 | et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa. | |
II E | Vulgate | 4:41 | et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt. | |
II E | Vulgate | 4:42 | quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt | |
II E | Vulgate | 4:44 | et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,, | |
II E | Vulgate | 4:45 | demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos, | |
II E | Vulgate | 4:47 | et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis. | |
II E | Vulgate | 4:48 | et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus. | |
II E | Vulgate | 4:49 | et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae. | |
II E | Vulgate | 4:50 | et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus. | |
II E | Vulgate | 4:51 | et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis? | |