Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II JOHN
1
Chapter 1
II J VulgHetz 1:1  Senior Electæ dominæ, et natis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui cognoverunt veritatem,
II J VulgHetz 1:2  propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
II J VulgHetz 1:3  Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Iesu Filio Patris in veritate, et charitate.
II J VulgHetz 1:4  Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
II J VulgHetz 1:5  Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
II J VulgHetz 1:6  Et hæc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis:
II J VulgHetz 1:7  quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
II J VulgHetz 1:8  Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
II J VulgHetz 1:9  Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
II J VulgHetz 1:10  Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec AVE ei dixeritis.
II J VulgHetz 1:11  Qui enim dicit illi AVE, communicat operibus eius malignis.
II J VulgHetz 1:12  Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.