II JOHN
Chapter 1
II J | VulgClem | 1:1 | Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, | |
II J | VulgClem | 1:3 | Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. | |
II J | VulgClem | 1:4 | Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. | |
II J | VulgClem | 1:5 | Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. | |
II J | VulgClem | 1:6 | Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. | |
II J | VulgClem | 1:7 | Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus. | |
II J | VulgClem | 1:8 | Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis. | |
II J | VulgClem | 1:9 | Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. | |
II J | VulgClem | 1:10 | Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. | |
II J | VulgClem | 1:12 | Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit. | |