Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II JOHN
1
Chapter 1
II J Vulgate 1:1  senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
II J Vulgate 1:2  propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
II J Vulgate 1:3  sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
II J Vulgate 1:4  gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
II J Vulgate 1:5  et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
II J Vulgate 1:6  et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
II J Vulgate 1:7  quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
II J Vulgate 1:8  videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
II J Vulgate 1:9  omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
II J Vulgate 1:10  si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
II J Vulgate 1:11  qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis
II J Vulgate 1:12  plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit