Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II T VulgCont 1:1  Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, Ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
II T VulgCont 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
II T VulgCont 1:3  Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem:
II T VulgCont 1:4  ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
II T VulgCont 1:5  in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
II T VulgCont 1:6  Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis, qui vos tribulant:
II T VulgCont 1:7  et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de cælo cum Angelis virtutis eius,
II T VulgCont 1:8  in flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi.
II T VulgCont 1:9  Qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius:
II T VulgCont 1:10  cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
II T VulgCont 1:11  In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
II T VulgCont 1:12  ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Iesu Christi.